- PARENTELA
- PARENTELAvox recentioris aevi, memorata Wilh. Britoni in Vocab. cui Cognatio, vel consanguinitas vel contribulitas est. Reperitur et apud Capitolinum in Gordiano III. c. 23. Quem causâ eloquentiae dignum parentelâ sua putavit. Aliosque. Hinc de Parentela se tollere dicebatur, qui eam sollenni et receptô ritu eiurabat, qui pluribus describitur in pacto Legis Salicae tit. 63. quemque pluribus explicatum ivit Wendelinus in Gloss. Vide Alninos fustes. Causa autem, cur quis id faceret, ea potissimum erat, ut a bellis familiaribus sese subduceret: quô quidem fine se de iuramento et de hereditate et de tota ratione parentum et agnatorum tollebat. ita ut, si aliquis de suis parentibus aut moreretur aut occideretur, nulla ad illum compositio hereditatis perveniret: simili modô, si ille moreretur, ad suos parentes non pertineret causa, nec heredit as eius. At que id fiebat in mallo publico, coram Iudice, cum XII. Iuratoribus, qui sacramentô firmabant, id eum iure ac ex causa facere: duravitque hic ritus etiam longe post, ut ex legibus Henrici I. Angl. Regis colligitur, c. 88. Apud Iac. Hemricurtium de bellisLeodiensibus c. 354. et 60. dicitur hic ritus Renioer son lenage, Vide Car. du Fresne Glossar. et Dissertat. 29. ad Ioinvillam, p. 333. 334. Sed et alius pravus mos de Parentela viguit, in Comitatu Hannoniae, quem ita edisserunt Aresta A. C. 1298. in Regesto Parlam. B. fol. ult. Exparte Comitus fuit propositum, coram nobis, talem morem in suo Comitatu Hannoniae vigere, videlicet quod quotiescumque aliquis in suo comitatu praedicto perpetrat homicidium, omnes et singuli de Parentela ipsius homicidae, infra annum, a tempore perpetrati homicidii tenentur in Curia praedicti Comitis comparere abiuraturi homicidium praedictum. Et si quis de parentela homicidae praedicti hoc facere omiserit, reus et culpabilis dicti homicidis reputatur, et punitur tamquam homicida, si ibi postea reperitur etc. Quam consuetudinem, ut pravam, Curia prohibuit. Vide Car. du Fresne Glossar. et supra voce Parens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.